- CRUPTA
- CRUPTAin Glossis Βέτης; quod Graeci interpretantur δ᾿πό κρυφον μέρος τȏυ ἱεροῦ, h. e. adytum, seu interiorem Aedis sacrae cellam, sive concham aut aspidem templi, speluncae modô cameratam. Ad similitudinem namque speluncae Dominici sepulchti istiusmodi olim Conchae fiebant. Nempe gentes illae, quae mortuos non cremabant, subterranea quaesivêre loca, illis recondendis, ne cadaveris odor putrescentis in supernis sentiretur. quae Cryptae dictae. Unde Cryptae Martyrum toties, in Patrum Scriptis. Hodieque Procerum monumenta, et, si qui alii gentilia sepulchra habent, Cryptae verae sunt, specus videl. defossi et subterranei fornices, in quibus aut terrâ obruta sunt corpora, aut marmoreis et plumbeis, atque etiam ligneis arcis condita, supra exstante ad memoriam ex marmore aut lapide structâ aliquâ massâ et inscriptâ, quod proprie monumentum vocatur. Nec alia fuêre Iudaeorum monumenta, sed Cryptae omnino, uti eas passim Auctores vocant, Σπήλαια Graeci dixêre. Nota certe Abrahami spelunca duplex, h. e. ἀμφἰδυμος, duplicem habens aperturam et ex duabus partibus ingressum: et Lazari μνημεῖον seu ςπήλαιον, quod ita describit Nonnus, ut fuerit specus subrerraneus lapide structus et cameratus cum foramine desuper, ad demittenda cadavera, quod lapide vice operculi claudebatur. Cuiusmodi generis aut formae Graecorum quoque hypogaea fuisse, liquet. Atque in haec, corpora, sicut erant pollicta et involuta linteis, taeniatim scissis, per ostium supernum, immisisse Iudaei sicque illa, in nudo Cryptarum solo iacuisse, non in sarcophagis condita fuisse, videntur. Cavos in pariete monumenti excavatos, in quos veluti traderetur cadaver, vicem lectorum vel arcularum, quarum in Graecia usus, praebuisse, tradunt Magistri. Sic itaque et Dominus noster in Crypta sepultus est, ad cuius similitudinem apsides postmodum Templorum factas, supra diximus. Vide Salmas. ad Solin. p. 1208. et seqq. et infra in voce Cryptae, it. Vas.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.